Liber Deuteronomii*

Caput 3: Versus 4

Sexaginta.Superiorem sensum confirmat. Sexagenarius quippe numerus, sicut senarius, perfectionem significat. Bene autem sexaginta urbes memorat vastatas in regione Og regis Basan, id est diaboli, qui est rex turpitudinis; quia perfecte omnium vitiorum delectationem destruendam esse significat. Argob, id est maledicta sublimitas, terrenam superbiam significat, quae in filiis irae regnat: destructis urbibus, viros ac mulieres ac parvulos dicit interfectos, jumenta et spolia direpta, quia, munitione diaboli superata, quidquid in carne nostra rebelle, quidquid lascivum senserimus cum parvulis cogitationibus, zelo Dei est conterendum; quidquid autem in simplicitate puri sensus, vel membrorum ornatu, servitio Dei aptum inveniemus, reservare debemus.
(* Traductions européennes)